MAROCANUM seu MAROCHUM regnum

MAROCANUM seu MAROCHUM regnum
MAROCANUM, seu MAROCHUM regnum
Gall. Royaume de maroc, regnum est amplum, Barbariae iuxta Oceanum Atlanticum, qui ci inest ad Occidentem, uti regnum Fezzae ad Boream. Segelmessa, Tafileta, et Darrha, regiones Biledulgeridiae ad Ortum, Tensista regio ad Austrum. Saepissime unitum fuit regno Fezzae, ut et nunc, sub Rege Tafiletae. Historia sic habet: Sub Saracenis olim utrumque fuit, qui Fessam Aulam Occidentalem appellârunt, quod Muhammedani Imperatoris quai altera sedes esset. Imperium autem hoc Caliphae aliive Reges externi tenuerunt, usque ad A. C. 1053. quo Abul. Texifius, Almohavidarum sive Lamptuniorum gentis princeps exteros pepulit. Inde Abrahamô, pronepote eius, occifô, Abdul-Mumen rerum potitusest, ex ludimagistro primus in Africa Pontifex et Imperator, qui Imperium Tripolim usque protulit. Post Abdulacus, e Merina familia, circa A. C. 1210. surrexit, e cuius posteris, ultimum itidem Abdulacum dictum, circa A. C. 1480. Scirifius quidam delevit: ad quem genus retulêre Ahmedes et Muhammedes, fratres Scirifii, quiregiam sedem Maroci fixêre, primo tributum pacti a Muhammede Oatazeno, cuius familia, post Merinenses exstinctos, Fessae regnavit, mox vero eôdem superiores redditi. Et Muhammedes quidem fratre mortuô, instructô bellô contra Muhammedem Oatazenum, cuius studiis antea praefectus fuerat, eum vicit ac tandem sustulit saeculô praecedente, Nunc vero tractibus istis potitus est haud pridem Tafiletta, Princeps a loco paternae iurisdictonis nomen nactus: Regis Marocani filiô apud Hispanos exulante. Vide Thuan. Hist. l. 7. Relation. Residentis Angl. in App. Diar. Eur. Cont. 19. etc. Eius provinciae sunt 7. Susa, Hea, Guzula, Teldesa, Hescora, Ducala, et Marochia, quae praecipua est, et maxime fertilis cultaque, ut et quae in Occasum tendunt; Est haec in mediterran. habetque ad Boream Hascoram, ad Occasum Heam, ad Austrum Guzalam, ad Ortum Darrham regionem. URBES REGNI MAROCHANI. Agades, seu fanum S. Crucis, Agades, seu Santa Cruz. Azafia. Asafi. Azamurum, Azamor. Elmadina, Elmadine. Marochium, Maroch. Mazaganum, Mazagan. Messa, Messa. Tagavostum, Tagavost. Tarodantum, Tarudante. Tednesta, Tednest. Tefza, Tefza. Teieuta, Teieut.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”